Septimana nostra omnibus sermonis Latini cultoribus patet qui feriarum aestivarum occasionem arripere cupiant, ut totos se in Latinitatis studium tradant. Quicumque igitur estis, sive magistri sive universitatum alumni sive per vos Latine didicistis, optatissimi omnes venietis !
Quidnam illic acturi simus, fortasse requiritis : Legemus, canemus, confabulabimur, necnon et Antiquitatis monumenta lustrabimus — omnia scilicet Latine, otium illud studiosum veteribus Romanis acceptissimum imitantes.
A die 18 ad diem 25 mensis Julii 2026, in deversorio "la Minoterie" Gallice nominato, in regione illa amoenissima quae "Luberon" dicitur, haud procul ab Aquis Sextiis (vulgo Aix-en-Provence).
Ecce summatim quae tum agentur :
Mane : auctorum lectiones variis exercitationibus ita instituae, ut cuique detur loquendi facultas.
Meridie : prandium seu cibus incoctus ex oleribus, pane, caseo, carne consistens.
Post meridiem : carmina Latina a Petro modis musicis exornata, quae septimana exeunte memoriter omnes tenebitis !
Vesperi : cena sive cibus coctus a nobismet ipsis praeparatus.
+ Necnon lustratio Latina illius oppidi antiqui Glanum nomine, in villa Sancti Remigii siti (Saint-Rémy-de-Provence).
430 nummi ad summam pro deversorio, cibo ac lustratione a singulis postulatur participibus.
quorum
330 nummi ad nomen dandum*, 100 reliqui ipso die adventus solvendi erunt.
*Quae pecunia si forte ante diem 15 mensis Maii renuntiaveris, integra tibi restituetur.Septimana nostra ea condicione fiet, ut 10 saltem participes ante diem 15 mensis Maii nomen dederint.
Non plures quam 15 participes admittentur.
Ecce deversorii situs : hoc preme. Quodsi tramine ad nos advenire volueris, raeda ipsi te a statione ad deversorium usque advehemus.
Cibus ab omnibus participibus praefecta Sara praeparabitur ac coquetur. Quodsi genus quoddam cibi valetudinem tuam laedat, amabo te, fac sciamus !
Cum pauca tantum sint cubicula simplicia, plerique participes in cubiculis duplicibus aut triplicipus dormient. Simplicia autem iis qui primi nomen dederint attribuentur.
Si quid de septimana illa planius faciamus volueris, ad nos scribere ne dubitaris : contact@academiedetheleme.fr